Saulus adhuc spirans minarum, et caedis in discipulos Domini, id est adhuc comminans eis et in eos conspirans, et ad caedem eorum aspirans, accessit ad principem sacerdotum, zelo furoris eum concitante, et petiit ab eo litteras ad synagogas singulas Judaeorum, quae erant Damasci, ut ejus auctoritate, si quos inveniret Damasci, hujus viae viros, et mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco, et subito circumfulsit eum lux de coelo, et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? id est in membris meis. Qui ait: Quis es, Domine? An Deus es vel angelus? Ego, inquit, sum Jesus, quem tu persequeris. Durum est tibi contra stimulum calcitrare, id est potentiori rebellare. Et tremens ac stupens, dixit: Domine, quid me vis facere? Ac si diceret, voluntatem tuam indica mihi, quia praesto sum tibi obedire. Ad quem Dominus: Surge, et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem qui comitabantur cum stabant stupefacti, audientes quidem vocem ipsius Pauli, non ejus qui loquebatur cum eo, neminem autem videntes juxta quod ipse Paulus infra dicit: Qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem ejus non audierunt, qui loquebatur mecum. Et surrexit de terra, et apertis oculis nihil videbat. Factus est caecus corpore, qui prius fuerat caecus mente. Ad manus autem illum trahentes, manibus scilicet suis manus ejus tenentes, et quasi caecum ducentes introduxerunt eum Damascum. Et erat ibi tribus diebus, non videns, neque manducans, neque bibens. In quo triduo creditur a Spiritu sancto didicisse Evangelium. Unde gloriatur in Epistola ad Galatas, se non habuisse hominem magistrum, dicens: Neque ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Imponebatur enim ei a pseudo, quod edoctus esset ab Anania, non a Spiritu sancto, unde vocabant eum apostolum Ananiae. Nec removeat si quandoque legatur, conversio ejus facta, primo anno Dominicae passionis, quandoque secundo, alterum de anno usuali, alterum de anno emergenti dicitur. Si enim computes primum annum Dominicae passionis a Kalendis Januarii, qui est annus usualis, tunc secundo anno conversus est Paulus. Si autem computes ab ipso die passionis usque in sequentem diem passionis anno revoluto, qui est annus emergens, in primo anno Dominicae passionis conversus est.